monumenta.ch > Plinius > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 19, 110
{XXXIII} insigne quod, cum fimo laetoque solo gaudeat, rigua odit. et tamen proprietate quaedam soli constant: laudatissimum Aegypto, mox Ostiae atque Ariciae. sectivi duo genera: herbaceum folio, incisuris eius evidentibus, quo utuntur medicamentarii, alterum genus flavidioris folii rotundiorisque, levioribus incisuris. fama est Melam equestris ordinis, reum ex procuratione a Tiberio principe accersitum, in summa desperatione suco porri ad trium denariorum argenteorum pondus hausto confestim expirasse sine cruciatu. ampliorem modum negant noxium esse.